Quotation |
Attamen idem acephala Hucbertus novissime a Conrado comite peremptus est iuxta castrum quod
Urba dicitur.
A. d. i. 867. Apud Constantinopolim Basilius, occiso domino suo Michaele, regnavit annis 20.
Lodowicus rex Germaniae episcoporum atque optimatum suorum consilio Hermenricum
archiepiscopum cum aliis episcopis, presbyteris ac diaconibus ad gentem Bulgarorum catholicam
fidem praedicare destinavit; sed Romanorum episcopi iam tunc totam terram illam baptizando et
praedicando repleverunt.
Illi vero, accepta a rege licentia, cum pace ad loca propria remearunt. |