Quotation |
Et alii quidem doctrinam, alii mores, alii mirantur miracula.
Ego quidem congruum his omnibus honorem defero, sed prae omnibus, quantum in me est, hoc
sublimius duco, hoc propensius praedico, quod cum esset uas electionis et nomen Christi coram
gentibus et regibus ferret intrepidus, cum oboedirent ei principes mundi et ad nutum eius in omni
natione starent episcopi, cum ipsa Romana ecclesia singulari priuilegio eius ueneraretur consilia et
quasi generali legatione concessa subiecisset ei gentes et regna, cum etiam, quod gloriosius iudicatur,
dicta eius et uerba confirmarentur miraculis, numquam excessit, numquam supra se in mirabilibus
ambulauit, sed de se semper humiliter sentiens uenerabilium operum non se auctorem credidit sed
ministrum; et cum esset omnium iudicio | summus, suo sibi iudicio constitit infimus.
Soli Deo quidquid fecit adscripsit: immo se nihil boni aut uelle aut posse, nisi inspirante et operante
Deo, et sensit et dixit. |