Quotation |
Itaque rex consultius arbitratus virum egregium beneficiis placare quam molestiis iam ullis infestare,
pro abolenda ducis et concaptivorum calamitate eo accersito, offensas ignoscit, fidem amiciciamque
exposcit; utque non minore etiam apud se quam a maioribus suis familiaritatis vel honoris emeriti
gratia potiatur, insulam quae est in Reno Sancti Suitperti cum omnibus suis appendiciis, Duysburg
etiam atque Salaveld, non modica regni subsidia, sibi suisque liberis perpetua hereditate possidenda
largitur.
12. Parum dixerim, si infra Romanum tantum orbem et non etiam apud exteras et barbaras gentes
maxima viri foret opinio.
Nam eodem tempore Poliniorum rex nomine Misecho, cum diversis, regiae tamen personae congruis,
munerum speciebus missis procis, per prefati regnatoris interventum filiae eius, quae primogenita
erat, Richezae petit consortium. |