Quotation |
Irritator enim, persecutor, exaggerator et accensor iniuriarum pape Gregorii factus quantas
calamitates, quantas tribulationes et quantas persecutiones ei intulerit, referre quis valeat?
Conspirationes et coniurationes adversus eum excitavit, urbe fugavit, sacerdotio periurus ac
simoniacus, quantum ad se fuit, privavit atque contra eum Romanum imperium, gentes et regna
commovit et, quod a seculo non est auditum, ipse excommunicatus et dampnatus eundem sanctum
pontificem excommunicare presumpsit et Romanam urbem actenus sacrilegiis, omicidiis, periurus,
conspirationibus, flagitiis et omnibus vitiorum et criminum ludibriis deturpare non desistit et Simonis
magi munitus perfidia ipsiusque officina factus, nequitiarum suarum complices ad tam impiissimum
et execrabile facinus evocans imperatorisque exercitum congregans apostolice sedis invasor est factus
contra precepta evangelica, contra prophetarum et apostolorum decreta, contra canonum et
Romanorum pontificum iura nullo cardinalium episcoporum precedente iudicio, nullo Romani cleri
approbante suffragio, nullo devoti populi fervore adibito in sancta Romana ecclesia omnis malitie,
nequitie et perditionis caput est factus.
Sed omnipotentis Dei clementia predictum pontificem Gregorium post labores et certamina ad
eternam requiem evocante cum iam unanimi concordia episcoporum et cardinalium et
comprovincialium episcoporum et cleri ac populi Romani nostram parvitatem omnibus modis
contradicentem et renitentem apostolice sedi prefecissent, non timens eterni imperatoris iudicium
usque nunc Christum et oves, pro quibus suum sanguinem fudit, persequi non omisit. |