Quotation |
... Belegrimus
humilis abbas cunctique fratres cenobitalem vitam ducentes in coenobio beatissimi Petri, prisco
tempore structo fere alpes Sigusiae civitatis, quae est confinis Italiae, in loco qui nuncupatur
Novalicium, a quodam patricio nomine Abbone, tempore scilicet Theoderici regis, et deinceps a
Karulo imperatore cunctisque Romanorum principibus, videlicet consulibus patriciis et senatoribus,
quin etiam ab universis ordinariis Romane ecclesiae, sacris litteris precepti et privilegii corroborato
atque beatissimo Petro claviculario caelesti dicato; insuper, pro nefas! a dyra gente Sarracenorum illo
superveniente funditus dissipata, sed rursum annuente gratia superni conditoris a quodam marchione
Adhelbertus nomine, pater Berengarii regis qui dicebatur, feliciter restaurato in oppido quod dicitur
Bremidum, iugem eternae famulationis et assiduae venerationis constantiam, continuamque in
effabilium orationum seriem.
O clementissime pastor atque universae Eurupae rector, doctrina vere ecclesiasticaeve sapientiae,
intimamus vestrae sanctitati ac clementiae nobilitatique ingenue, quod prescriptus marchio, qui
restruxit monasterium in supradicto oppido, convocavit eo omnes monachos antiqui coenobii, qui a
supervenientibus Sarracenis erant dispersi in diversis provinciis per alia monasteria, relinquens ibi
non exiguam partem sui praedii. |