Stelle Hoc namque a Romanis imperator, da...; (Chronicon S. Benigni Divionensis (1058 - 1066), (p. 237, lin. 28)) [2377]

Basic Information
Keywords
ID 2377
Text Chronicon S. Benigni Divionensis (1058 - 1066) Anonymous - History
Quotation Hoc namque a Romanis imperator, data peccunia non parva exegerat, ut sine eius permissu papa non eligeretur. Ille cognita voluntate principis ac populi, dissimulavit ire ad curiam, donec tardante eo alter eligeretur; diligebant enim eum valde Romani propter facundiam oris sui et affabilitatem sermonis; ita enim proferebat vernaculum sonum loquelae uniuscuiusque gentis, quousque latina penetrat lingua, hacsi eadem patria esset progenitus. Domno igitur Leuchorum episcopo Brunone, qui apellatus est Leo papa, ordinato, evocatus est ab ipso Romae ad concilium domnus archiepiscopus Halinardus, simulque omnes episcopi Galliae, ad pertractandum inibi de statu et correctione sanctae aecclesiae.
Translation
Quotation source (p. 237, lin. 28)
Associated use case(s)
Comment