Stelle Praeterea mirari se dilecta frater...; (Chronicon Salernitanum (974 - 978), Cap. 107 (p. 523, lin. 25)) [2379]

Basic Information
Keywords
ID 2379
Text Chronicon Salernitanum (974 - 978) Radoald of Salerno
Quotation Praeterea mirari se dilecta fraternitas tua significat, quod non Francorum set Romanorum imperatores nos appellemus; set scire te convenit, quia nisi Romanorum imperatores essemus, utique nec Francorum. A Romanis enim hoc nomen et dignitatem assumpsimus, apud quos profecto primum tantae culmen sublimitatis et appellationis effulsit, quorumque gentem et urbem divinitus gubernandam et matrem omnium ecclesiarum Dei defendendam atque sublimandam suscepimus, a qua et regnandi prius et postmodum imperandi auctoritatem prosapiae nostrae seminarium sumpsit. Nam Francorum principes primo reges, deinde vero imperatores dicti sunt, hii dumtaxat, qui a Romano pontifice ad hoc oleo sancto perfusi sunt.
Translation
Quotation source Cap. 107 (p. 523, lin. 25)
Associated use case(s)
Comment