Stelle In qua etiam Karolus Magnus, abav...; (Chronicon Salernitanum (974 - 978), Cap. 107 (p. 523, lin. 31)) [2380]

Basic Information
Keywords
ID 2380
Text Chronicon Salernitanum (974 - 978) Radoald of Salerno
Quotation In qua etiam Karolus Magnus, abavus noster, unctione huiusmodi per summum pontificem delibutus, primus ex gente ac genealogia nostra, pietate in eo habundante, et imperator dictus et christus Domini factus est, praesertim cum saepe tales ad imperium sunt asciti, qui nulla divina operatione per pontificum ministerium, proposita solum a senatu et populo, nichil horum curantibus, imperatoria dignitate potiti sunt; nonnulli vero nec sic, set tantum a militibus sunt clamati et in imperio stabiliti sunt, ita ut etiam horum quidam a feminis, quidam autem hoc atque alio modo ad imperii Romani sceptra promoti sunt". "Porro si calumpniaris Romanum pontificem, quod gesserit, calumpniari poteris et Samuel quod spreto Saule, quem ipse unxerat, David in regem ungere non renuerit.
Translation
Quotation source Cap. 107 (p. 523, lin. 31)
Associated use case(s)
Comment