Quotation |
Unde vobis a Domino iure praedictum est: Aufertur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus eius.
Sicut ergo potuit Deus de lapidibus suscitare filios Abrahae, ita potuit de Francorum duritia Romani
suscitare successores imperii; et sicut, si Christi sumus, secundum apostolum Abrahae semen
existimus, ita si sumus Christi, omnia possumus per gratiam ipsius, quae possunt illi qui videntur existere Christi; et sicut nos per fidem Christi Habrahae semen existimus, Iudaeique propter perfidiam Abrahae filii esse desierunt, ita quoque nos per bonam opinionem, orthodoxiam, regimen imperii Romani suscepimus, Graeci vero propter kacodoxiam, id est malam opinionem, Romanorum
imperatores existere cessaverunt, deserentes videlicet non solum urbem et sedem imperii, set et
gentem Romanam et ipsam quoque linguam penitus amittentes, atque ad aliam urbem, sedem, gentem et linguam per omnia transmigrantes". |