Stelle Primum est Capitolium Romae, quae ...; (De septem miraculis mundi ab hominibus factis (1101 - 1200), (p. 307, lin. 1)) [2391]

Basic Information
Keywords
ID 2391
Text De septem miraculis mundi ab hominibus factis (1101 - 1200) Anonymous - Other
Quotation Primum est Capitolium Romae, quae totius mundi civitatum civitas est. Et ibi consecratio statuarum omnium gentium, quae statuae scripta nomina in pectore gentis, cuius imaginem tenebant, gestabant et tintinnabulum in collo uniuscuiusque statuae erat, sacerdotes quoque die ac nocte semper vigilantes eas custodiebant. Et quae gens in rebellionem consurgere conabatur contra Romanum imperium, statua illius gentis commovebatur et tintinnabulum in collo eius resonabat, ita ut scriptum nomen continuo sacerdotes principibus deportarent et ipsi absque mora exercitum ad reprimendam eandem gentem dirigerent.
Translation
Quotation source (p. 307, lin. 1)
Associated use case(s)
Comment