Stelle Theophilus: Cum scriptura dicat: '...; (Dialogi de miraculis Sancti abbatis Benedicti (1076 - 1079), (p. 1117, lin. 25)) [2395]

Basic Information
Keywords
ID 2395
Text Dialogi de miraculis Sancti abbatis Benedicti (1076 - 1079) Desiderius (Pope Victor III)
Quotation Theophilus: Cum scriptura dicat: 'Os, quod mentitur, occidit animam', quare beatus Paulus una cum Sila carceris custodiae mancipatus Romanum se esse asseruit, cum non Romanum eum, sed Iudeum fuisse luce clarius constet? Desiderius: Absit hoc a fidelium cordibus, ut veritatis praedicator doctorque gentium mendacium in aliquo incurrisse credatur. Beatus enim Paulus et Romanus erat et Romanus non erat. Romanus non erat, quia ex Romana urbe oriundus non fuerat. Romanus vero erat, quia omnis Iudaica plebs ut universus pene orbis sub Romani tunc temporis imperii dicione degebat; vel etiam propterea, quia Romanus interpretatur excelsus, congruentissime iustissimeque se Romanum potuit appellare, quia se excelsum esse nullatenus hesitabat, sicut ipse dicit: 'Nostra autem conversatio in caelis est'.
Translation
Quotation source (p. 1117, lin. 25)
Associated use case(s)
Comment