Quotation |
Quocirca noverit omnium fidelium nostrorum tam future quam presentis etatis industria, quod in
archivis imperii nostri continetur Arelatem ita ad nos pertinere, quod secundum possessorem habere
non valeat, sed, quamdiu ab eadem civitate absumus, per archiepiscopum eiusdem civitatis custodiri
debeat.
Quem tenoris modum tibi, venerabilis Raimunde Arelatensis civitatis archiepiscope, pro fideli
devotione atque constantia, quam nobis et imperio nostro et nunciis nostris exibuisti, et per te
aecclesiae tue et successoribus tuis recognoscentes Arelatem cum omni integritate sua perpetuo iure
tibi committimus et totius tui archiepiscopatus regalia, tolonea, pedatica, iusticias et cetera, que
Lodoicus predecessor noster antecessori tuo Manasse pietatis studio concessit, tam portus Grecorum
quam aliarum gentium ad civitatem tuam venientium, stagna, lacus, flumina, paludes, pascua de
lapidoso agro, qui vulgari tuo Crau nuncupatur, castella de Fossis, de Albarone, de Aluernis, de
Aualone, de Monte Draconis, de Sallone regia potestate tibi tuisque successoribus confirmamus et
cetera, que Romani reges vel principes Prouincie aeclesiae Arelatensi tuae concesserunt.
Si quis vero, quod absit, in eisdem possessionibus, quas tibi et aecclesiae tue donavimus seu
confirmavimus, aliquo modo te vel aecclesiam tuam inquietare presumpserit, banno regali subiaceat. |