Quotation |
Imperatores christiani subdere debent execrationes suas aecclesiasticis presulibus, non preferre.
Iohannes papa octavus: Et quia pridem apostolicae memoriae predecessoris nostri papae Nicolai ad
ipsum iam inspiratione celesti revelatum fuisse comperimus, elegimus Carolum hunc, Caroli magni
nepotem, et approbavimus una cum adnisu et voto omnium fratrum et coepiscoporum nostrorum
atque sanctae Romanae aecclesiae ministrorum amplique senatus totiusque populi Romani gentisque
togate.
Et secundum priscam consuetudinem sollempniter ad imperii Romani populi sceptra proveximus et
augustali nomine decoravimus, ungentes eum oleo extrinsecus, ut interioris quoque Spiritus sancti
unctionem monstraremus; constituentes ad imitationem scilicet veri regis Christi domini nostri, ita ut
quod ipse possidet per naturam iste consequatur per gratiam. |