Stelle Qui denuo non ratione, non aliqua ...; (Diploma Heinrici IV a. 1086 (1086 - 1086), D. 386 (p. 512, lin. 8)) [2398]

Basic Information
Keywords
ID 2398
Text Diploma Heinrici IV a. 1086 (1086 - 1086) Anonymous - Diplomas
Quotation Qui denuo non ratione, non aliqua inductus vel iusta vel probabili causa sed solo superbiae spiritu elatus contra pietatem, iusticiam, fidem et facta nobis sacramenta fidelitatis non solum honorem, sed et vitam nostram impugnare conatus est, adeo ut reconciliatos nobis Saxones et Turingos, quoscumque potuit, adversus nos concitaret et erecto vexillo Saxogiam et Turingiam nobis, quam obtinere iuraverat, prohiberet. Ob eius modi culpam illius comprovinciales tam Saxones quam Turingi cum caeteris principibus nostris coram nobis ex iure gentium inde sententiam proferentes ipsum sicut manifestum hostem regni et imperii Romani persequendum censuerunt, predia vero eius et, quae a nobis habuerat, beneficia imperiali nostrae ditioni ac potestati adiudicaverunt. Ex eisdem beneficiis beato Martino ad aecclesiam Traiectensem tum pro remedio animae nostrae, tum ob fidele servicium dilecti nostri Covnradi eiusdem sedis episcopi quendam comitatum Fresiae nomine Ostrogowe et Westrogowe cum omni iure et utilitate, quam Eggebertus in hoc comitatu habuit, in proprium tradidimus.
Translation
Quotation source D. 386 (p. 512, lin. 8)
Associated use case(s)
Comment