Stelle litora brittannici oceani in finib...; (Vita Folcuini Morinensis (970 - 984), (p. 427, lin. 37)) [2423]

Basic Information
Keywords
ID 2423
Text Vita Folcuini Morinensis (970 - 984) Folcuin of Lobbes
Quotation litora brittannici oceani in finibus galliarum occidentem uersus gens quaedam incolit non tam lata quam ualida apud historicos morini nunc a taruenna urbe eorum quondam opulentissima sed modo diruta et pene exinanita uocantur taruennici. meminit huius gentis in opere suo quod pro nobis contra paganos scripsit orosius presbiter et fidelis historiographus et quia populosa fuerit copia militari nequiquam exercitui romano obuianti euidentissime ostendit. meminit et urbis menapum cuius nihil preter ruinas et nomen inane est tantum.
Translation
Quotation source (p. 427, lin. 37)
Associated use case(s)
Comment