Quotation |
Si locis venerabilibus ea, que exinde a predecessoribus nostris regibus vel imperatoribus ad rei publice
usus exigebantur, religiosa liberalitate in utilitatibus et necessitatibus eorumdem sanctorum locorum
expendendis remittimus et fidelium nostrorum saluberrimis pro hac eadem re suggestionibus ac
petitionibus benignum commodamus assensum, maximum et anime nostre et regi ac regno
providemus consultum, quia nichil cernitur rei publice imminutum, quicquid ex eadem re publica piis
actibus et locis religiosis ac ecclesiarum dei utilitatibus seu servorum dei fuerit commoditati indultum.
Quapropter notum esse volumus omnibus dei fidelibus, presentibus scilicet et futuris, precipue
quoque successoribus nostris in potestatis culmine, in quo sumus auctore domino constituti, ab eodem
dominorum domino deinceps constituendis, quia Ebo, venerabilis archiepiscopus Remensis ecclesie et
reverentissime sedis sancti Remigii gloriosissimi pontificis et spetialis patroni nostri presul, clementie
nostre innotuit, quia vetustatis senio contrita iam dicte metropolis urbis sancta mater nostra ecclesia in
honore sancte semperque virginis ac dei genitricis Marie consecrata existeret; in qua auctore deo et
cooperante sancto Remigio gens nostra Francorum cum equivoco nostro rege eiusdem gentis sacri
fontis baptismate ablui ac septiformis spiritus sancti gratia illustrari promeruit, sed et ipse rex
nobilissimus ad regiam potestatem perungi dei clementia dignus inventus fuit; ubi etiam et nos divina
dignatione per manus domni Stephani Romani summi pontificis ad nomen et potestatem imperialem
coronari meruimus.
|