Stelle Deinde Constantinopolim laboriose ...; (De investigatione Antichristi (1160 - 1162), Cap. 59 (p. 375, lin. 16)) [2428]

Basic Information
Keywords
ID 2428
Text De investigatione Antichristi (1160 - 1162) Gerhoch of Reichersberg
Quotation Deinde Constantinopolim laboriose satis a tanta multitudine ventum est. Ubi Romanorum rex a Grecis callide circumventus ac principibus quibusdam auro et argento illectis iter per desertum quoddam versus Iconium ingressus est, obsequium se arbitrans prestare Deo, si quascumque gentes christianis infestas subiugare Christo vel humiliare atque infirmare potuisset, sed Grecis, quorum id erat consilium, inimicorum suorum humiliationem [potius], quam christiani nominis propagationem intendentibus. Igitur exercitibus in duo divisis rex Romanorum cum suo exercitu versus Iconium viam ductu Grecorum ingressus est per desertum; rex vero Francie cum exercitu sibi adunato versus Antiochiam et Ierosolimam viam, ut ceperat, tenuit aliis per mare, aliis per terram tendentibus.
Translation
Quotation source Cap. 59 (p. 375, lin. 16)
Associated use case(s)
Comment