Quotation |
Sed et alius ille exercitus regem Frantie comitatus ex parte inter montana illa perierat.
Ventum tamen, inquam, tandem est Ierosolimam, quam adeo liberam ab hostium incursu invenerunt,
sicut ore proprio rex Romanorum testatus est, quod numquam fere maiori pace potiri potuerunt,
excepto quod sicut semper inter confinia gentium diversarum excursus et prede agi solent tale quid
etiam illic esse hinc inde potuit, quali etiam infestacione raro aut numquam caruerunt vel carebunt,
sicut nec adiacentes regiones ab eorum excursibus secure sunt vel erunt. |