Quotation |
Eodem anno Fredericus Romanorum imperator et filius eius dux Alsatie et Suevie et multi duces et
archiepiscopi et episcopi et comites et barones de terris eorum crucem acceperunt . . .
Anno ab incarnatione Domini 1189. . . . Interim Fredericus Romanorum imperator, magno congregato
exercitu Teuthonicorum et Longobardorum et Alemannorum et aliarum multarum gentium, die
sancti Georgii recedens a civitate sua de Rainesburc, iter Ierosolimitane profectionis arripuit,
transitum facturus per terram imperatoris Constantinopolis.
Omnes enim principes imperii sui, qui secum ire nolebant, fecit iurare, quod irent in exilium, non
redituri ante finem trium annorum proximo subsequentium. |