Quotation |
Omnia merore plena et horrore erant quecunque contingebant Braibaceni, quorum copiam rex
adduxerat.
Comes vero non sustinens conflictum gentis regie, eciam cum secum haberet Willelmum de
Albemara, qui venerat sibi in ausilium, sed fugiens de loco ad locum, iamque desperans de evasione,
misit ad Fredericum imperatorem Romanorum, petens ausilium contra regem Francie et promittens,
quod, si voluisset regnum Francie Romano subiugare imperio, fideliter eum cum omni gente sua
iuvaret.
Idque de facili fieri asserebat, tum quia puer ipse rex, tum quia ipsum odio habebant plures de
maioribus regni, tum etiam quia longe inferior fuerit imperatore in armis et hominibus et diviciis
impotencior. |