Stelle Haec igitur augustae nobilitatis c...; (Vita Albani martyris Moguntinensis (1001 - 1075), (p. 163, lin. 26)) [2443]

Basic Information
Keywords
ID 2443
Text Vita Albani martyris Moguntinensis (1001 - 1075) Goswin of Mainz
Quotation Haec igitur augustae nobilitatis ciuitas primo iulium qui tripartitam galliam ac partem germaniae decennio armis subegit deinde drusum augusti priuignum aliosque romanorum principes habuit conditores et possessores qui uidelicet romani terra marique uictores hoc speciale priuilegium suae asscribebant potentiae ut quancunque gentem uel regionem armis subigerent statim eo loci municipia urbes arcesque fundarent deductisque colonis ad tutamentum regni in romanas leges cerimonias inque linguam latialem indigenas cogerent. Testantur hoc urbes arcesque per littora reni perque totam galliam ab ipso iulio uel ipsius autoritate fundatae mogontia uidelicet tuicium agrippina iuliacum octauia quae et tungris nemetum quae et spira aliaeque perplures quas propter operis compendium et quia nota referimus enumerare longum est.
Translation
Quotation source (p. 163, lin. 26)
Associated use case(s)
Comment