Quotation |
Verum quia neglegentia antecessorum nostrorum caritas illa friguit, quae antiquis temporibus inter
Romanam ecclesiam et gentem vestram fuit, in tantum a nobis plus quam gentes, quae sunt in fine
mundi, vos extraneos fecistis, ut Christiana religio inter vos ad maximum detrimentum devenit.
Unde multum vobis necessarium est, ut de salute animarum vestrarum studiosus amodo cogitetis et
matrem vestram Romanam ecclesiam sicut legitimi filii recognoscatis et eam devotionem, quam
antiqui parentes vestri sibi impenderunt, vos quoque impendatis. |