Quotation |
... Lotharius rex Alamannorum, patricius ac imperator Romanorum, qui post Henricum illum, qui
Romae Paschalem II. dolo captum incarceravit, per electionem more gentis illius in Germania
regnabat, cum omnibus archiepiscopis, episcopis et proceribus regni sui Innocentium papam
patremque recognoscit et se cum eo Romam iturum et in sedem propriam restituturum sacramento
spopondit.
Exinde rediens Innocentius ad Galliam diuque Autissiodoro commoratus, cum tempus convocati
concilii, quod in festivitate beati Lucae euangelistae Remis celebraturus erat, appropinquaret,
conciliato prius apud Turonum Gaufrido Martello, nobilissimo et strenuissimae indolis adolescente,
comite Andegavensium, Turonorum atque Cenomannensium, rursus per Aurelianensem
Stampensemque rediens provinciam, sua praesentia Parisius illustravit. |