Stelle Sicut enim apud nos duo sunt gener...; (Summa de ecclesiasticis officiis (1160 - 1165), Cap. 12 (lin. 19)) [2468]

Basic Information
Keywords
ID 2468
Text Summa de ecclesiasticis officiis (1160 - 1165) Jean Beleth
Quotation Sicut enim apud nos duo sunt genera personarum, scilicet laicales, id est populares - nam laos populus interpretatur - et ecclesiastice, sic et apud gentiles et apud Hebreos, a quibus nostre habuerunt initium. c) Apud gentiles seculares erant hee persone: Monarcha, scilicet inperator Romanus, patricii, qui et senatores dicebantur, ad quorum arbitrium de uniuersis ordinabantur reges, duces, presides, prefecti, tribuni plebis, tribuni militum, pretores, centuriones, decuriones, quaterniones, triumuiri, questores, ediles, aule ianitores. In ritu templorum erant archiflamines, flamines, sacerdotes in utroque sexu.
Translation
Quotation source Cap. 12 (lin. 19)
Associated use case(s)
Comment