Quotation |
Iccirco praedia in Iudaea minime sunt adepti, sed pretia tantummodo ad fovendos egentes.
At vero cum inter turbines et adversa mundi succresceret ecclesia, adeo usque pervenit, ut non solum
gentes, sed etiam Romani principes, qui pene totius orbis monarchiam tenebant, ad fidem Christi et
baptismi sacramenta concurrerent.
E quibus vir religiosissimus, Constantinus primus, fidem veritatis patenter adeptus, licentiam dedit
per universum orbem sub suo degentes imperio non solum fieri christianos, sed etiam fabricandi
ecclesias et praedia tribuenda constituit. |