Stelle Erat autem vir iustus, in religion...; (Chronicon Venetum (1008 - 1018), (p. 4, lin. 40)) [2470]

Basic Information
Keywords
ID 2470
Text Chronicon Venetum (1008 - 1018) John the Deacon (Venetian Chronicler)
Quotation Erat autem vir iustus, in religione catholicus, in pauperibus largus, in recuperandis basilicis satis studiosus, vigiliis et orationibus in tantum studens, ut plus supplicationibus ad Deum profusis quam armis bellicis victoriam obtineret. Sed cum de spoliis gentium quas contriverat plurimum auri et argenti diversarumque rerum immensas divitias acquisisset, magnam a Romanis, pro quibus multa contra eorum hostes laboraverat, invidiam pertulit. Qui contra eum Iustino augusto, qui Iustiniano in regnum successerat, et eius coniugi Sophiae in haec verba suggesserunt dicentes, quia: Expedierat Romanis, Gothis potius servire quam Grecis, ubi Narsis eunuchus imperat, et nos servicio premit; et haec noster piissimus imperator ignorat. Nunc ergo aut libera nos de manu eius, aut certe et civitatem Romanam et nosmet ipsos gentibus trademus. Cumque hoc Narsis audisset, haec verba breviter retulit: Si male feci cum Romanis male inveniam.
Translation
Quotation source (p. 4, lin. 40)
Associated use case(s)
Comment