Keywords |
|
ID |
2476 |
Text |
Policraticus sive de nugis curialium et vestigiis philosophorum (1150 - 1159) John of Salisbury |
Quotation |
Longum erit si omnia quae leges cibarias induxerunt uel a cibariis legibus nata sunt uoluero enarrare;
cum nec luxus morum sermone ualeat comprehendi et sint plurima seculo nostro incognita quae illi
uel uerbis exprimere uel exercere moribus potuerunt.
Sicut enim Grecia capta ferum uictorem cepit et artes
intulit agresti Latio,
sic omnium gentium mores boni et mali Romanum uictorem persecuti sunt.
Siquidem numina, immo demonia, gentium superstitiosius quam religiosius aduocabant, magnamque sibi uisi sunt assequi religionem quia nullam respuerant falsitatem. |
Translation |
|
Quotation source |
Lib. 8, Cap. 7 (p. 267, lin. 16) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|