Quotation |
Ubi etiam beatus Petrus et Paulus, doctor gentium, martyrio coronati sunt ut sicut Roma per antiqua
moenia caput erat multarum gentium in divisione simulachrorum, ita caput et domina vocaretur
omnium christianorum in unitate verae fidei et inconfusae Deitatis, habens principatum totius
christianitatis in accepto privilegio Iesu, ubi ait: Tu vocaberis Cephas; et alibi: Ego rogabo pro te, ne
deficiat fides tua.
Diviso autem Romano imperio, eo quod imperialis sedes, quae antiquae Romae solita erat,
Constantinopolim esset deducta, multarum gentium populi contra urbem fuerant rebelles.
Unde magna et non pauca contra eam surrexerunt bella teste Orosio. |