Stelle Sollerter itaque perscrutatis vete...; (Historia ecclesiastica (Ordericus Vitalis) (1120 - 1142), SS 26, Lib. 3 (p. 15, lin. 52)) [2495]

Basic Information
Keywords
ID 2495
Text Historia ecclesiastica (Ordericus Vitalis) (1120 - 1142) Orderic Vitalis
Quotation Sollerter itaque perscrutatis veteribus et modernis codicibus, cronographyam edidit, in qua ab inicio mundi, ex quo Deus Adam de limo terrae plasmavit, per omnes libros veteris et novi Testamenti et Romanorum Grecorumque historias discurrens, optima quaeque collegit, et enumeratis annis per regum et consulum tempora usque ad diem mortis suae, annalem hystoriam laudabiliter distinxit. Quem prosecutus, Iohannes acta fere centum annorum contexuit iussuque venerabilis Wlfstani pontificis et monachi supradictis cronicis inseruit; in quibus multa de Romanis et Francis et Alemannis aliisque gentibus, quae agnovit, utiliter et compendiose narratione digna reseravit. In his utique cronicis continentur omnes iudices et reges et pontifices Haebreorum a Moyse usque ad subversionem Ierosolimorum, dum sub Tito et Vespasiano pro nece Salvatoris et martirum eius iuste destructum est regnum Iudeorum.
Translation
Quotation source SS 26, Lib. 3 (p. 15, lin. 52)
Associated use case(s)
Comment