Quotation |
Troianorum una pars sub Enea duce regnum Italiae obtinuit, alia pars cum Antenore per longum iter
ac difficile Daciam adiit, ibique sedem ponens, usque in hodiernum diem habitavit.
Romani regnum Ierosolimorum, quod David aliique potentes successores eius spoliis allophilorum
ditaverunt, et subactis barbaris gentibus, quae in circuitu erant, sullimaverunt, sub Vespasiano et Tito
subverterunt et nobile templum post primae aedificationis eius annos 1089 diruerunt, quando
undecies centena milia Iudeorum ferro seu fame perierunt.
Franci Gallis tempore Sunnonis ducis associati sunt, et Romanorum iugo de cervice sua viriliter
excusso, super eos regnare ceperunt. |