Quotation |
Quatuor etenim populi, quibus verbum Christi per gratiam Dei diximus, in circuitu loci huius habitare
noscuntur, quibus cum vestra intercessione, quamdiu vivo vel sapio, utilis esse possum.
Cupio quippe vestris orationibus, comitante gratia Dei, in familiaritate Romanae aecclesiae et vestro
servitio inter Germanicas gentes, ad quas missus fui, perseverare et precepto vestro obedire, sicut
scriptum est: Iudicium patris audite, filii dilecti, et sic facite, ut salvi sitis, et alibi: Qui honorat patrem
suum, vita vivit longiore, et iterum: Honora patrem tuum, ut superveniat tibi benedictio a Domino, et:
Benedictio patris confirmat domos filiorum. |