Quotation |
Igitur regnantibus Marciano et Valentiniano Attila Hunorum rex subiugatis sibi fortissimis
Ostrogothorum Gepidarumque populis aliisque plurimis gentibus Macedoniam, Mesiam, Achaiam,
Traciam pervagatur.
Dum ergo Romanos quoque et Wesegothas, quorum priores ob antiquam suae urbis dignitatem, alios
vero ob singularis fortitudinis virtutem emulabatur, subiugare cogitat, timens, ne duae hae gentes
adversus eum sociarentur, dolo, ut erat versutissimus, seiungere eas ab invicem intendebat.
Proinde missa legatione tam ad Valentinianum Romanorum augustum quam ad Theodoricum regem
Gothorum, utrisque specialiter verba pacis mandando, Romanis quidem se non adversum eos, sed
contra Gothos bellum parare, Gothis vero eadem de Romanis denuntians, utrosque in alterutrum
incitare voluit. |