Stelle Hoc a regno pulso Orestes patriciu...; (Historia de duabus civitatibus (Chronica) (1143 - 1146), Lib. 4, Cap. 30 (p. 222, lin. 8)) [2507]

Basic Information
Keywords
ID 2507
Text Historia de duabus civitatibus (Chronica) (1143 - 1146) Otto von Freising
Quotation Hoc a regno pulso Orestes patricius filium suum, non iam augustum, sed augustulum dicendum, imperatorem Occidentis creavit. Itaque cum Romanum imperium, quod ceteris mundi regnis obfuscatis solum regnare videbatur, cum et ipsi peccatis exigentibus iusto Dei iudicio ea, qua aliis mensum erat gentibus, mensura remetiendum fuit, Odoacer, natione Rugus, ex ultimis Pannoniae finibus cum Turcilingis, Sciris, Herulis ad invasionem eius procinctum movet. Cui dum Orestes patricius in terminis Liguriae occurreret, visa manu eius territus aufugit ac in Tycinum se contulit.
Translation
Quotation source Lib. 4, Cap. 30 (p. 222, lin. 8)
Associated use case(s)
Comment