Quotation |
Nunc preterea Romana aecclesia, quae sedes est apostolorum, antiquam debet imitari curiam
Romanorum.
Sicut enim tunc terrenus ille senatus ad hoc communicabant omne consilium, in hoc dirigebant et
suptiliter exercebant communis industriae studium, ut cunctarum gentium multitudo Romano
subderetur imperio, ita nunc apostolicae sedis editui, qui spiritales sunt universalis aecclesiae
senatores, huic soli studio debent sollerter insistere, ut humanum genus veri imperatoris Christi
valeant legibus subiugare.
Et sicut tunc Romanorum consules ex diversis mundi partibus reportabant peracta hostium cede
victorias, sic isti nunc animas hominum de manu diaboli debent liberare captivas. |