Quotation |
Ex hoc ergo apparet de Corintho scripta, et ex eo quod dicit: Salutat vos Caius hospes; de quo scribens
Corinthiis commemorat dicens: Gratias ago Deo meo, quod neminem vestrum baptizavi nisi Crispum
et Caium.
Haec ergo Epistola ad intelligendum caeteris difficilior, in qua Apostolus videtur perfectior, primatum
obtinuit in corpore Epistolarum: non quod ab Apostolo prima sit scripta, sed causa dignitatis
Romanorum, qui tunc temporis universis gentibus imperabant.
Interpretantur autem Romani sublimes sive tonantes, quia illo tempore, quo Apostolus hanc
Epistolam eis misit, cunctis gentibus dominabantur: ideo que sublimiores erant omnibus populis, et
intonabant praecepta publica et privata: eorum que fama omnium hominum resonabat in ore. |