Quotation |
LIBER PRIMUS. CLARORUM VIRORUM ILLUSTRISSIMO ODILONI, CLUNIENSIS COENOBII
PATRI, GLABER RODULFUS. 1. Iustissima studiosorum fratrum querimonia interdumque propria
saepius permotus, cur diebus nostri temporis non quispiam existeret qui futuris post nos multiplicia
haec quae videntur fieri tam in ecclesiis Dei quam in plebibus minime abdenda qualicumque stili
pernotatione mandaret, presertim cum, salvatore teste, usque in ultimam extremi diei horam, sancto
spiritu cooperante, ipse facturus sit in mundo nova cum patre, et quoniam in spatio fere ducentorum
annorum nemo ista appetens extitit, id est post Bedam, Britanniae presbiterum, seu Italiae Paulum,
qui historialiter quippiam posteris scriptum misisset, quorum uterque historiam propriae gentis vel
patriae condidit, dum videlicet constet tam in orbe Romano quam in transmarinis seu barbaris
provinciis perplura devenisse quae, si memoriae commendarentur, proficua nimium hominibus forent
atque ad commodandum quibusque cautelae studium potissimum iuvarent - non secius ergo quae
dicuntur, quin solito multiplicius circa millesimum humanati Christi salvatoris contigerunt annum - et
idcirco, prout valeo, vestrae preceptioni ac fraternae voluntati obedio; ... |