Quotation |
Testes sunt praecedentis rei patres sancti, et eorum quos aecclesiae reliquerunt approbati libri, quod
alio tempore oriens, alio occidens, alio in eadem Britanniae insula Angli, alio Scoti Christiani scilicet
antiquiores, pascha domini celebrabant.
Testes sumus et nos temporis nostri, qui Romanam aecclesiam et totam Latinam linguam offerre deo
salutare sacrificium azimi panis uidemus, cum Graeca aecclesia, et maxima orientis pars ac barbarae,
sed Christianae gentes sacrificare de fermentato dicantur.
Cum hoc ita sit, nec antiqui nec moderni propter tam celebres et famosas usuum dissonantias a
caritate mutua desciuerunt, quia nichil quod fidem uel caritatem lederet, in his omnibus inuenerunt. |