Quotation |
Quam in duobus libellis distinxi, exordium capiens a primo incarnationis dominicae anno et
consummans coeptum opus usque in presentem annum, qui computatur a prefata incarnatione
Domini nongentesimus octavus.
Indignum etenim mihi visum est, ut, cum Hebreorum, Grecorum et Romanorum aliarumque gentium
historiographi res in diebus suis gestas scriptis usque ad nostram notitiam transmiserint, de nostris
quamquam longe inferioribus temporibus ita perpetuum silentium sit, ut quasi in diebus nostris aut
hominum actio cessaverit aut fortassis nil dignum, quod memoriae fuerit commendandum, egerint
aut, si res dignae memoratu gestae sunt, nullus ad haec litteris mandanda idoneus inventus fuerit,
notariis per incuriam otio torpentibus.
Hac itaque de causa non passus sum tempora patrum nostrorum et nostra per omnia intacta preterire,
sed ex multis pauca notare curavi et, ubi ad presentia tempora ventum est, stilo temperavi propter
quorundam offensam, qui adhuc sunt superstites, latius haec posteris exequenda relinquens. |