Stelle Hoc modo iam iudicauit et iudicat ...; (Commentaria in duodecim prophetas minores (1122 - 1125), In Michaeam, Lib. 2, Col. 477 (lin. 11)) [2541]

Basic Information
Keywords
ID 2541
Text Commentaria in duodecim prophetas minores (1122 - 1125) Rupert of Deutz
Quotation Hoc modo iam iudicauit et iudicat uerbum domini inter populos multos et hoc modo gentes fortes corripit dum et pater filium et filius patrem mater filiam et filia matrem socrus nurum et nurus socrum suam redarguendo in fide uel in euangelio christi excusatum siue excusabilem esse non sinit ne forte quis in futuro uniuersali iudicio dicat: nesciui non audiui non fuit nuntiatum mihi. Gentes autem inquit non qualescunque sed fortes scilicet graecos et romanos quoque corripit addens adhuc usque in longinquum id est a solis ortu usque ad occasum sicut de huiusmodi in psalmo scriptum est: in omnem terram exiuit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum.
Translation
Quotation source In Michaeam, Lib. 2, Col. 477 (lin. 11)
Associated use case(s)
Comment