Keywords |
|
ID |
2542 |
Text |
Commentaria in duodecim prophetas minores (1122 - 1125) Rupert of Deutz |
Quotation |
Omnes decesserunt prosperati quidem aliquoties ad retinendam legem sed nihilominus de die in
diem longius atque longius fiebat lex et non erat rex.
Jam dicti ioannis posteri de regno et sacerdotio nimis cruente et impie contenderunt donec se
interposuit romana potestas regem que imposuit non de gente illa uidelicet herodem natum patre
idumaeo et matre arabica.
Facta sunt igitur et longe lex et contra legem alienigena rex et deinde desolatio successit gentis quae
nunc usque permanet de qua hic subiungit: in die illa et usque ad te ueniet assur uidelicet nomine
assur uniuersas consignificans nationes per quas illa et gentis eiusdem metropolis hierusalem
destructa est. |
Translation |
|
Quotation source |
In Michaeam, Lib. 3, Col. 520 (lin. 33) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|