Keywords |
|
ID |
2543 |
Text |
Commentaria in duodecim prophetas minores (1122 - 1125) Rupert of Deutz |
Quotation |
Et quis unquam sensatus rem uidit uel audiuit quae superna sit irrisione dignior quam fuit uel est
mundi huius studium in generando uel unum pro exemplo siue experimento istud accipe.
Gentes insanae et ipsi qui sibi sapientes uidebantur romani proletarios decreuerunt in urbibus esse
proletarios ab eo dictos quod nullam habentes occupationem tantummodo sufficiendae proli uacarent
infelices ac miseri ad quid sufficiendae proli nimirum ad occidendum ut non deesset diabolo unde
quotidianum fere posset habere sanguinis humani ludibrium quotidianum spectaculum quoniam
educebantur dietim moriturae legiones in praelium ubi uelut arida stipula caedebantur ne dicam
millia hominum potius miriades legionum.
Quis non audiuit imo quis audire suffecit cui legere uel audire uacauit a constitutione mundi
continuas mortes hominum ferro fame atque pestilentia pereuntium. |
Translation |
|
Quotation source |
In Naum, Lib. 3, Col. 579 (lin. 40) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|