Quotation |
Potestas eius potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum eius quod non corrumpetur.
Quid enim erat uidere illam talem bestiam, non solum comedentem, sed etiam comminuentem, nisi
quod hic pulchre commemorat Romanum imperium, non solum ut ceteras gentes Iudaeorum regnum
suae ditioni subdidisse, uerum etiam in tetrarchias comminuisse?
Vt enim iudaici regni comminueret potentiam, propter nimiam gentis illius insolentiam, idcirco in
tetrarchas illud, id est in quattuor principes dissipauit, uidelicet Pontium Pilatum, Herodem,
Philippum et Lysaniam. |