Quotation |
Futurum autem erat, ut reliqua pedibus suis conculcaret, quod tunc fecit quando gentem et locum
tulit et eos qui bello superfuerunt in captiuitatem dispersit.
Nunc igitur leuemus oculos nostros, oculos mentis et prospectum fidei, quia quod illic propheta
uidebat in uisu noctis uenientem in nubibus quasi Filium hominis, dum comedisset atque
comminuisset illa bestia terribilis atque mirabilis et fortis nimis, hoc est, quod hic narrant euangelistae,
uenisse et manifestum esse in Israhel hunc uere filium hominis, et initium ueniendi fecisse a baptismo
Iohannis, dum regnum iudaicae gentis sibi subdidisset et in tetrarchas, ut iam dictum est
comminuisset magna potentia Romani imperii.
Incipiens enim, ait apostolus Petrus, post baptismum, quod praedicauit Iohannes. |