Stelle Quod deinde sequitur: Arundinem qu...; (De gloria et honore filii hominis super Matheum (1125 - 1127), Lib. 9 (lin. 1071)) [2561]

Basic Information
Keywords
ID 2561
Text De gloria et honore filii hominis super Matheum (1125 - 1127) Rupert of Deutz
Quotation Quod deinde sequitur: Arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non exstinguet, circa ipsos Iudaeos sic recte potest intelligi, ut illud: Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. Ecce enim ubi uenerunt Romani, gentemque et locum tulerunt, ciuitasque et templum datum est in exustionem ignis, tunc utique arundo quassata est, et ex tunc linum fumigat longa captiuitatis dispersione palam cunctis exhibens suae calamitatis monimenta. Sed neque arundinem sic quassatam confringet, neque linum sic fumigans exstinguet, quia caecitas ex parte contigit in Israhel, donec plenitudo gentium subintraret, et tunc reliquiae saluae fient.
Translation
Quotation source Lib. 9 (lin. 1071)
Associated use case(s)
Comment