Quotation |
Nam ipsa mentiendi auctoritas eis auferetur, et miro modo ex uisione sua confundentur, ex uisione
mendaci quam prophetauerunt dicendo, uenient Romani si dimiserimus eum sic.
Etenim econtra idcirco factum est, ut uenirent Romani, quia non dimiserunt eum sic, et ecce non
tantummodo secundum uisionem illorum, pro sensu ipsorum mendaci, locum tulerunt et gentem,
uerum etiam id quod plus est, quod ipsi uidere aut timere nesciebant; tulerunt quoque optima quae
illorum erant, scilicet adoptionem filiorum et gloriam, et testamenta, et legislationem, et obsequium et
promissa, et totam hereditatem patrum ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia
Deus benedictus in saecula, Amen.
Haec enim omnia tulerunt eis, et nunc cum ceteris gentibus possident Romani, longe alii quam
Romani illi qui tantummodo locum et gentem tulerunt eis, qui fuerunt et permanserunt pagani, quia
non curauerunt neque curare scierunt de spoliis istis opimis, tantum modo locum et gentem ducibus
Vespasiano et Tito tulisse contenti. |