Keywords |
|
ID |
2568 |
Text |
De sancta trinitate et operibus eius (1113 - 1116) Rupert of Deutz |
Quotation |
Nam si secundum apostolum ex ismahel sunt omnes qui persequuntur eos qui uel secundum spiritum
nati uel promissionis filii sunt quanto magis illi ismahelitae recte dicantur qui hunc usque in mortem
persecuti sunt non utcumque secundum spiritum natum sed ex spiritu sancto conceptum cui non ad mensuram deus spiritum dat sed in eo corporaliter omnis plenitudo diuinitatis inhabitat.
Haec mira uenditio fuit illorum cum propter locum et gentem regem suum loci uel gentis suae solum
praesidium tradiderunt dicendo : ne forte ueniant romani et tollant nostrum et locum et gentem.
Et pretium quidem emptionis eorum similiter supputatum est. |
Translation |
|
Quotation source |
CM 21, Lib. 8, In Genesim (p. 515, lin. 1133) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|