Stelle Intantum namque aucta est inuida h...; (De sancta trinitate et operibus eius (1113 - 1116), CM 21, Lib. 7, In Genesim (p. 440, lin. 430)) [2567]

Basic Information
Keywords
ID 2567
Text De sancta trinitate et operibus eius (1113 - 1116) Rupert of Deutz
Quotation Intantum namque aucta est inuida haereticorum uis ut regum quoque et imperatorum corda obtineret eorumque gladiis utens paene atrocius quam gentilium error in christianos desaeuiret. Porro quod dicit abimelech quia potentior nostri factus es ualde iuxta hunc eundem sensum constans est etenim terreno imperio potentius factum est in gentibus caeleste imperium intantum ut feros principes et barbaras nationes quas imperatorum gladius non attingeret sacerdotum lingua liget et latius romanae ecclesiae pontifices quam romani imperii dominentur caesares. Quamuis enim multis aucta uictoriis roma ius imperii sui terra marique protulerit minus tamen est quod illi bellicus labor subdidit quam quod pax christiana subiecit.
Translation
Quotation source CM 21, Lib. 7, In Genesim (p. 440, lin. 430)
Associated use case(s)
Comment