Stelle Nihil fit in terra sine causa, ide...; (Speculum Virginum (1140 - 1145), Cap. 7 (lin. 749)) [2589]

Basic Information
Keywords
ID 2589
Text Speculum Virginum (1140 - 1145) Anonymous - Other
Quotation Nihil fit in terra sine causa, ideoque diuina iudicia non sunt nostra falsa opinione uel preiudicio precurrenda. Quanto honore populus Romanus uirgines semper habuerit, hinc apparet, quod consules et imperatores, et in curribus triumphantes, qui de superatis gentibus et tyrannis trophea referebant, et omnis dignitatis gradus eis de uia cedere solitus sit. Quis ergo, Theodora, uerbis possit explicare, quantae uirgines et in ethnicismo pro tuenda uirginitate occubuerint, quae sic honorabantur ab omnibus, quarum nonnullae desponsationis tempore sponso morte sublato nuptiarum legem penitus respuerunt dicentes, quamquam intactae essent corpore, tamen si alterum cogerentur accipere, quasi secundum acciperent, cum priori mente nupsissent?
Translation
Quotation source Cap. 7 (lin. 749)
Associated use case(s)
Comment