Quotation |
Cumque in his dubius et anxius hesitarem, nescio quo instinctu eadem quae mente volvebam inopinato michi iniunxistis, et si qua relatu digna possem de precedentium vel subsequentium principum vel abbatum varietate ut scriptis in ordinem digererem, exhortacionis vestrae preceptis michi imposuistis.
Itaque ego, cui semper familiare fuit ut omni sedulitate existimationem opinionemque meam in bonis
apud bonos commendarem, ac primum placiditate mentis et animi alacritate in affectum hominum
influere preoptarem, animatus vestra exhortacione et ea quam vobis et aecclesiae nostrae debeo
devotione, studui primum per annos dominicae incarnationis Francorum principum a Clodoveo qui et Loudowicus vocabatur, quem cum omni gente sua baptizavit sanctus Remigius, usque ad Pippinos et Karolos nostros, qui Romanum imperium et augustalem dignitatem toto orbe venerabilem in Galliam transtulerunt, et aecclesiae nostrae primi institutores et propagatores fuerunt, et item ab eis usque ad victoriosissimum imperatorem Fridericum filiumque suum gloriosissimum Henricum sextum imperatorem genealogiam nobilem colligere, et eorum aequivoca nomina, quae obscuritatem
inducebant, in distinctionem ordinabilem redigere.
Reputavi enim mecum, si tam alti sanguinis venam repeterem superius, qui vel quales nostrae
aecclesiae fundatores et propagatores extiterint, investigare possem melius et verius. |