Stelle Susceptusque ab eo honorifice, cum...; (Vita Rimberti (901 - 950), Cap. 11 (p. 90)) [2596]

Basic Information
Keywords
ID 2596
Text Vita Rimberti (901 - 950) Anonymous - Hagiography
Quotation Susceptusque ab eo honorifice, cum pontificalis baculi iuxta morem commendatione episcopatus est sortitus dominium. In cartis autem apostolicorum Romanae sedis pontificum, a quibus privilegium archiepiscopale sanccitur sedi quam tunc ipse suscepit, etiam hoc continetur, ut, quia propter novellam eiusdem sedis institucionem et necdum conversos ad fidem populos suffraganei non habentur episcopi, a quibus decedente uno alter archiepiscopus consecretur, palatinae interim providentiae succedentium per tempora pontificum consecratio sit commissa, donec numerus suffraganeorum episcoporum canonice eum consecrare debentium ex gentibus suppleatur. Cum huius ergo ad ordinandum eum tenoris insinuacione venerabilem Rimbertum gloriosus rex direxit ad Liudbertum Mogonciensem archiepiscopum, a quo iussu eius ita est consecratus, ut provide actum sit, quatinus in adiutorium consecrationis non unius metropolis, set duarum convenirent suffraganei, Liudhardus videlicet Padarbrunnensis episcopus, pertinens ad Mogontiam, et praefatus Theodericus, suffraganeus archiepiscopi Coloniensis.
Translation
Quotation source Cap. 11 (p. 90)
Associated use case(s)
Comment